- INCITATUS
- INCITATUSnomen equi insano Caii Caligulae affectu nobilis. Ita enim de co Suet. in eo c. 55. Incitato equo, cuius causâ pridie Circenses, ne inquietaretur, viciniae silentium per ???tes indicere solebat, praeter equile marmoreum, et praesepe ebuneum praeterque purpurea tegumenta, ac monile e gemmis, domum etiam et familiam et supellectilem dedit, quo lautius nomine eius invitati acciperentur. Dio quoque, Unum vero ex equis suis, quem Incitatum nominabat, invitabat ad cenam; ita ut ei hordeum ex auro apponeret funderetque vinum et c. ac per salutem eius et fortunam iuraret; seque eum Consulem facturum polliceretur etc. Eiusdem memmit Mart. l. 10. Epigr. 76. cuius Epigtaphe de maevio v. 8.Pullo Maevius alget in cucullo,Cocco mulio fulget Incitatus?Quasi diceret, Maevius, vir bonus licet ac poeta, et utraque disertus linguâ, cucullo nihilominus mulionico prae egestate utitur; cum e contrario mulio, i. e. curator equi, cui nomen erat Incitato, splendidissime fuerit vestitus. Alii legunt Incitatus. in verbis Martialis, ut auriga hoc nomine sub Domit. Imp. indigitetur. Vide Anselm. Soler. de Pil. S. 15. Screvel. Notis in Mart.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.